Some Latin Poetry, Simplified.

@ CRINGE MONOLINGUALS: I've got some non-Latin articles in the works. No clue when they'll be done. Sorry! ...although you should be used to this by now ¯\_(ツ)_/¯

[ENG] Chapter 34 of Lingua Latina per se Illustrata features some Latin poetry. The poetic word order can make the meaning a little difficult to parse. I have taken the poems from chapter 34 and rearranged the words into a structure you should be a little more familiar with. I hope you find this helpful!

[LAT] In capitulō trīcēsimō quārtō librī ‘Lingua Latīna per sē Illūstrāta’ multa carmina scrīpta sunt. In carminibus, ōrdō verbōrum... irrēgulāris est! Difficile est tālem ōrdinem legere. Ōrdinem verbōrum mūtō, ut carmina legere facilius sit. Spērō ut hoc vōs iuvet!


Spectātum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae!

Spectātum veniunt, veniunt ut ipsae spectentur!

Nōn ego nōbilium sedeō studiōsus equōrum;
cui tamen ipsa favēs vincat ut ille precor.
Ut loquerer tēcum vēnī tēcumque sedērem,
nē tibi nōn nōtus quem facis esset amor.
Tū cursūs spectās, ego tē — spectēmus uterque
quod iuvat, atque oculōs pāscat uterque suōs!

Nōn ego studiōsus nōbilium equōrum sedeō; tamen precor ut ille [aurīga], cui [tū] ipsa favēs, vincat. Vēnī ut tēcum loquerer tēcumque sedērem, nē amor quem facis tibi nōn nōtus esset. Tū cursūs spectās, ego tē [spectō] — spectēmus uterque quod iuvat, atque uterque oculōs suōs pāscat!

Saepe meae “Tandem” dīxī “discēde!” puellae
— in gremiō sēdit prōtinus illa meō!
Saepe “Pudet” dīxī. Lacrimīs vix illa retentīs
“Mē miseram! Iam tē” dīxit “amāre pudet?”
Implicuitque suōs circum mea colla lacertōs
et, quae mē perdunt, ōscula mīlle dedit!
Vincor, et ingenium sūmptīs revocātur ab armīs,
rēsque domī gestās et mea bella canō.

Saepe meae puellae dīxī “Tandem discēde!” — illa prōtinus in gremiō meō sēdit! Saepe dīxī “[Mē] pudet.” Illa vix lacrimīs retentīs dīxit “Mē miseram! Iam amāre tē pudet?” Suōs lacertōs circum mea colla implicuit et ōscula mīlle, quae mē perdunt, [mihi] dedit! Vincor, et ingenium [meum] ab sumptīs armīs revocātur, domī rēs gestās et mea bella canō.

Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque
et quantum est hominum venustiōrum!
Passer mortuus est meae puellae,
passer, dēliciae meae puellae,
quem plūs illa oculīs suīs amābat;
nam mellītus erat suamque nōrat
ipsam tam bene quam puella mātrem,
nec sēsē ā gremiō illius movēbat,
sed circumsiliēns modo hūc modo illūc
ad sōlam dominam ūsque pīpiābat.
Quī nunc it per iter tenebricōsum
illūc unde negant redīre quemquam.
At vōbīs male sit, malae tenebrae
Orcī, quae omnia bella dēvorātis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
Ō factum male! Ō miselle passer!
Tuā nunc operā meae puellae
flendō turgidulī rubent ocellī!

Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque et quantum est hominum venustiōrum! Passer meae puellae mortuus est, passer dēliciae meae puellae quem illa plūs oculīs suīs amābat; nam mellītus erat ipsam suamque nōverat tam bene quam puella matrem, nec sēsē ā gremiō illīus movēbat, sed circumsiliēns modo hūc modo illūc ad solam dominam ūsque pīpiābat. Quī nunc it per iter tenebricōsum illūc unde quemquam redīre negant. At vōbīs male sit, malae tenebrae Orcī, quae omnia bella dēvorātis: tam bellum passerem mihi abstulistis. Ō factum male! Ō miselle passer! Nunc tuā operā ocellī turgidulī meae puellae flendō rubent!

Vīvāmus, mea Lesbia, atque amēmus,
rūmōrēsque senum sevēriōrum
omnēs ūnius aestimēmus assis!
Sōlēs occidere et redīre possunt —
nōbīs, cum semel occidit brevis lūx,
nox est perpetua ūna dormienda.
Dā mī bāsia mīlle, deinde centum,
dein mīlle altera, dein secunda centum,
deinde ūsque altera mīlle, deinde centum!
Dein, cum mīlia multa fēcerīmus,
conturbābimus illa, nē sciāmus,
aut nē quis malus invidēre possit,
cum tantum sciat esse bāsiōrum.

Vīvāmus atque amēmus, mea Lesbia, aestimēmus omnēs rūmōrēs sēnum sevēriōrum ūnīus assis! Sōlēs occidere et redīre possunt — cum brevis lūx semel occidit, nōx nōbīs est perpetua ūna dormienda. Dā mihi bāsia mīlle, deinde centum, dein mīlle altera, dein secunda centum, deinde ūsque altera mīlle, deinde centum! Dein, mīlia multa fēcerīmus, illa conturbābimus, nē [numerum] sciāmus, aut nē quis malus [nōbīs] invidēre possit, cum tantum basiōrum esse sciat.

‘Nūllī sē’ dīcit mulier mea ‘nūbere mālle
quam mihi, nōn sī sē Iuppiter ipse petat!’
Dīcit. Sed mulier cupidō quod dīcit amantī
in ventō et rapidā scrībere oportet aquā!

Mulier mea dīcit ‘sē nūllī quam mihi nūbere mālle, nōn sī Iuppiter ipse sē [uxōrem] petat!’ Sed mulier cupidō amantī dīcit quod in ventō et rapidā aquā scrībere oportet!

Cēnābis bene, mī Fabulle, apud mē
paucīs, sī tibi dī favent, diēbus
— sī tēcum attuleris bonam atque magnam
cēnam, nōn sine candidā puellā
et vīnō et sale et omnibus cachinnīs.
Haec sī, inquam, attuleris, venuste noster,
cēnābis bene — nam tuī Catullī
plēnus sacculus est arāneārum!

Paucīs diēbus cēnābis bene apud mē, sī deī tibi favent, mī Fabulle — sī tēcum bonam atque magnam cēnam attuleris, nōn sine candidā puellā et vīnō et sale et omnibus cachinnīs. Haec sī attuleris, inquam, cēnābis bene, venuste noster — nam sacculus tuī Catullī est plēnus arāneārum!

Laudat, amat, cantat nostrōs mea Rōma libellōs,
mēque sinūs omnēs, mē manus omnis habet.
Ecce rubet quīdam, pallet, stupet, ōscitat, ōdit.
Hoc volo: nunc nōbīs carmina nostra placent.

Mea Rōma nostrōs libellōs laudat, amat, cantat, et sinus omnēs mē [habent], manus omnis mē habet. Ecce quīdam rubet, pallet, stupet, ōscitat, ōdit. Hoc volō: Nunc carmina nostra nōbīs placent.

Cūr nōn mitto meōs tibi, Pontiliāne, libellōs?
Nē mihi tū mittās, Pontiliāne, tuōs —
Versiculōs in mē nārrātur scrībere Cinna.
Nōn scrībit, cuius carmina nēmo legit! —
Nīl recitās — et vīs, Māmerce, poēta vidērī.
Quidquid vīs, estō — dummodo nīl recitēs!

Cūr nōn meōs libellōs tibi mittō, Pontiliāne? Nē tū tuōs [libellōs] mihi mittās, Pontiliāne! — Cinna versiculōs in mē scrībere nārrātur. Nōn scrībit [is], cuius carmina nēmō legit! — Nīl recitās — et vīs poēta vidērī, Mamerce. Estō quidquid vīs — dummodo nīl recitēs!

Nōn amo tē, Sabidī, nec possum dīcere quārē.
Hoc tantum possum dīcere: nōn amo tē! —
Nīl mihi dās vīvus, dīcis ‘post fāta datūrum.’
Sī nōn es stultus, scīs, Maro, quid cupiam! —
‘Esse nihil’ dīcis, quidquid petis, improbe Cinna.
Sī nīl, Cinna, petis, nīl tibi, Cinna, negō! —
Nescio tam multīs quid scrībās, Fauste, puellīs.
Hoc scio: quod scrībit nūlla puella tibī!

Nōn tē amō, Sabidī, nec quārē dīcere possum. Hoc tantum dīcere possum: nōn tē amō! — [Tū] vīvus nīl mihi dās, dīcis ‘post fāta [tē] datūrum [esse].’ Sī nōn stultus es, scīs quid cupiam, Marō! — ‘Esse nihil’ dīcis, quidquid [ā mē] petis, improbe Cinna. Sī nīl petis, Cinna, nīl tibi negō! — Nesciō tam multīs puellīs scrībās, Fauste. Hoc sciō: quod nūlla puella tibi scrībit!

Thāis habet nigrōs, niveōs Laecānia dentēs.
Quae ratiō est? Ēmptōs haec habet, illa suōs! —
Nūbere vīs Prīscō; nōn mīror, Paula, sapīstī.
Dūcere tē nōn vult Prīscus: et ille sapit! —
Nūbere Paula cupit nōbīs, ego dūcere Paulam
nōlō: anus est; vellem sī magis esset anus!

Thāis nigrōs [dentēs habet], Laecānia niveōs dentēs habet. Quae ratiō est? Haec (Laecānia) ēmptōs [dentēs] habet, illa (Thāis) suōs! — Nūbere Prīscō vīs; nōn mīror, Paula, sapiistī. Prīscus tē dūcere nōn vult: et ille sapit! — Paula nōbīs nūbere cupit, ego Paulam dūcere nōlō: [ea] anus est; sī magis anus esset vellem!

Dīcis ‘fōrmōsam,’ dīcis tē, Bassa, ‘puellam.’
Istud quae nōn est, dīcere, Bassa, solet!

Dīcis ‘tē fōrmōsam puellam [esse],’ Bassa. Quae [fōrmōsa] nōn est istud dīcere solet, Bassa!

Semper pauper eris, sī pauper es, Aemiliāne.
Dantur opēs nūllīs nunc nisi dīvitibus. —
Āmissum nōn flet, cum sōla est, Gellia patrem;
sī quis adest, iussae prōsiliunt lacrimae!
Nōn lūget quisquis laudārī, Gellia, quaerit:
ille dolet vērē quī sine teste dolet.

Sī pauper es, semper pauper eris, Aemiliāne. Nunc opēs nūllīs nisi dīvitibus dantur. — Gellia, cum sōla est, patrem āmissum nōn flet; sī quis adest, iussae lacrimae prōsiliunt! Gellia, quisquis nōn lūget, laudārī quaerit: ille quī vērē dolet sine teste dolet.

Cui lēgisse satis nōn est epigrammata centum,
nīl illī satis est, Caediciāne, malī!

Cui epigrammata centum lēgisse satis nōn est, nīl malī illī satis est, Caediciāne!

Written Sep 13, 2021


← Go Back